| Text: |
Propter hoc et Philippus, cum invenisset eunuchum reginae Aethiopum legentem ea quae scripta sunt: Quemadmodum ovis ad victimam ductus est, et quemadmodum agnus in conspectu tondentis sine voce, sic non aperuit os suum; in humilitate judicium ejus ablatum est, et reliqua quaecumque de passione ejus et de carnali adventu et quemadmodum inhonoratus est a non credentibus ei pertransivit propheta, facile suasit ei credere eum esse Jesum Christum, qui sub Pontio Pilato crucifixus est et passus est quaecumque praedixit propheta, eumque esse Filium Dei, qui aeternam vitam hominibus dat. |